Skip to main content

Full text of "Caroli Nipperdeii De locis qvibvsdam Horatii ex primo Satirarvm commentatio altera [microform]"

See other formats


MA S TER 
NEGA TIVE 

NO. 93-81310 




MICROFILMED 1993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the 
"Foundations of Western Civilization Preservation Project" 



Funded by the 

WMENT FOR THE HUMANITIES 



Reproductions may not be made without permission from 

Columbia University Library 



COPYRIGHT STATEMENT 



The copyright law of the United States - Title 17, Unlted 
States Code - concerns the making of photocopies or 
other reproductions of copyrighted material. 

Under certain conditlons specified in the law, libraries and 
archives are authorized to furnish a photocopy or other 
reproduction. One of these specified conditions Is that the 
photocopy or other reproductlon Is not to be "used for any 
purpose other than private study, scholarship, or 
research." If a user makes a request for, or later uses, a 
photocopy or reproduction for purposes in excess of "fair 
use," that user may be liable for copyright Infringement. 

This institution reserves the right to refuse to accept a 
copy order if, in its judgement, fulflllment of the order 
would involve violation of the copyright law. 



A UTHOR : 



NIPPERDEY, KARL 



TITLE: 



CAROLI NIPPERDEII 
DE LOCIS QVIBVSDAM 

PLACE: 

lENAE 

DA TE : 

[1 858] 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 



Master Negative # 



BIBLIOGRAPHIC MICROFORM TARCFT 



Original Material as Filmed - Existing Bibliographic Record 



Restrictions on Use: 




87HS 
DZ61 



m^mmmm 



'j^rr" 






"I5WBR? 



«ifi^ '","•'■ 



— 



ITipperdey, Karl, 1821-1376. ; i 

. • .Caroli nipperdeii De locis qvibvsdoiri Horatii 

ex primo Satirarvn coininentatio altera. |Ienae, 

proctat in Libraria Eraniana, ^lSSSy 
21 p. 247Vcn. 

r 

i ■ ■ ■ .1 

At hoad of title: Index scholarvm aectivarvm 
pvblice ct privatim in Vniversitate litterarvm 
lencnsi indc a die XVIII m. aprilis vsqvc ad diem 
XXXI m. av^sti a. IIDCCCLVIII habondarvm . . . 



u 



TECHNICAL MICROFORM DATA 

FILM SIZE:__35^:^^ __ REDUCTION RATIO: ^ 

IMAGE PLACEMENT: lA (E^ IB UB 

DATE FILMED:__i^iiLLiJ INITIALS "y^- ^<^ . 



J y 



FILMEDBY: RESEARCH PUBLICATTONS. INC WOODBRIPnF.. CT 




c 




Association for Infformation and Image Management 

IIOOWayneAvenue, Suite 1100 
Silver Spring, Maryland 20910 

301/587-8202 




Centimeter 

12 3 4 5 6 

iiiiliiiiliinliiiiliiiiliiiiliiiilmilimliiiilimlmilmil 



Inches 



I 1 1 I I 



1 



m 



I 



7 8 9 10 

ilmilmilmilimlmilmiliii 



m 



1 1 1 II 



11 12 13 14 15 mm 

iiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiliiiiiii 



TTT 



imhml 



.0 



l.l 



1.25 



2.8 



IM _ 






U.0 



1.4 



1 2.5 
2.2 



2.0 



1.8 



1.6 




MRNUFfiCTURED TO flllM STnNDPIRDS 
BY flPPLIED IMfiGE. INC. 




No ^ 



INDE X 



i 

>*-| ^ ^ 




m 



j SCHOLARVM AESTIVARVM 



PVBLICE ET PRIVATIM 



I N 



VNIVERSITATE LITTERARVM lENENSI 

Ii\DE A DIE XVIIII M. APRILIS VSQVE AD DIEM XXXI 31. AVGVSTI A. MDCCCLVIII 

HABENDARVM 



AVCTORITATE 



PRORECTORIS MAGNIFICI 

LEOPOIiDI IMxMANVEIilS RVECKERT 

TIIEOLOGIAE DOCTOHIS ET PROFESSORIS P. O. 



BT 



SENATVS ACADEMICI 

E D I T V S. 



> < 



PRAEMISSA EST 



I 

ll 



d^i^ LOCIS QVIBVSDA3I HORAl 
EX PRIM^^15?CTIRARVM COMMEIVTATIO ALTERA. 



I E N A E 



PROSTAT IN LIBRARIA BRAMAAA. 



/t ^ 



/Ff/ 




#^! 







xm.ssentior us, qui Horatii esse negant octo versus in paucis codicibUs satirae deci- 
mae praemissos neque in scholiis explicatos: 

Lucilij quam sis mendosas, tcste Catone, 
' defensore tuo^ pervincam, qui male factos 

emendare parat versus. Hoc lenius ille^ 

quo melior vir et est longe suhlilior illo^ » 

qui multum puer et loris et funibus udis 

exhortatus, ut esset, opem qui fcrre jioetis 

antiquis posset contra fastidia nostra^ 

grammaticorum equitum dociissimus, Ut 'redeam illuc, 
Primum enim, si par esset codicum auctoritas, quae non est vel eo, quod hi versus in 
Blandinio antiquissimo non legebantur, quippe quos in uno codice Martinio invenerit 
Crucquius, tamen ii hac una de causa ab hac satira removendi erant, quod praecla- 
rum est illud initium, in medias res nos rapiens: 

JSempe incomposito dixi pede currere versus 

Lucili, 
idem autem ob nempe particulam non vulgari modo positam obtusioiis ingenii homi- 
nes ofFendere et ad explenda ea, quae ipsi requirebant, invitare poterat; quae si Ho- 
ratius posuisset, nemo erat recisurus. At haec causa demonstrat Horatium hos versus 
non posuisse, cum postremam manum huic satirae imponeret; nou impedit, quo minus 
initio illos scripsisse et postea demum, cum animadvertisset , quantopere alterum exor- 
dium praestaret, resecuisse videatur. Verum ut hoc quoque negemus, duabus causis 
movemur: neque enim plures recte afferri arbitror, quare hi versus Horatio indigni 



A2 



/ 



— 4 — 

iudicentur. Frimuin, quod permulti monuerunt, pinguius est et a yeritate atque ipsius 
Horatii sententia saepius accurate exposita abhorrens illud quam sis mendosus; deinde 
non solum pingue, sed aut ineptum aut pravae calumniae plenum, quod hoc se ea 
re demonstraturum afiirmat, quicumque hos versus scrips^it , quia Cato Lucilii versus 
male factos emendare paret. Xeque enim profecto Lucilii manum is corrigebat, sed 
restituebat remotis vitiis neglegentia vel mala sedulitate aliorum hominum illatis. Quod 
si haec perspecta a se data opera avero deflexit et consilio suo accommodavit horum 
versuum scriptor, haec calumnia certe prorsus abhorret ab ea ratione, qua Horatius 
cum ubique, tum in hac satira de Lucilio agit. Verum qui hos versus composuit, si 
vere dixit, cum haec scriberet, Catonem in emendandis Lucilii poematis occupatum 
fuisse, fere aequalis Horatii fuerit necesse est. Nam id quidem nenio facile dubitave- 
rit, quin de nobili grammatico A^alerio Catone haec intellegenda sint. Quem cum Sue- 
tonius gr. II pupillum licentia SuIIani temporis patrimonio exutum eundemque ad ex- 
tremam senectam vixisse narret, non multum a vero aberrabimus, si natum anno 90 
ante Ch., cum Horatius hunc librum ederet, annum quintum et quinquage.-simum egisse et 
prope ad 10 annum ante Christum vitam produxisse statuamus. \on autem in postremo<i 
eius annos curam in Lucilio collocatam removebimus. At potuit homo longe postea 
natus fraudis tegendae causa, ut ipse Horatius videretur, illam temporis notam ponere. 
Recte, modo hoc teneamus, talem hominem nulla alia de causa videri posse hos ver- 
sus adiecis!ie, nisi quod particula nempe initio satirae posita offenderetur. Hanc autem 
ingenii imbecillitatem mihi quidem non persuadetur in eum cadere, qui illos versus 
composuit, qui quidem, cuicuimodi sunt, certe hominem ostendunt in litteris non vul- 
garibus versatum et solvendae diffirultati certe non gravissimae parem. Quod si hi ver- 
sus omnino non suut ad fraudem faciendam compositi , sequitur primum , ut vera sit 
illa temporis nota, deinde ut non a scriptore hic positi , sed ab alio homine aliunde 
translati slnt. Sic igitur statuo, hominem quendam satis stolidum offensum particula 
nempe iu ipso exordio collocata, ut defectum, quem sibi repperisse videbatur, exple- 
ret, ex poeta Horatii fere aequali et eandem in poesi sectam secuto, qui et ipse de Lu- 
cilio longiore carmine egisset, huc transtulisse versus illos usque ad verba grammatico- 
rum equitum dotiissimus atque hos versus verbis ut redeam illuc a se ipso interpositis 



^ 




— 5 — 

Horatianae satirae agglutinasse, quamquam haec postrema verba per se reprehendenda 
non arbitror, quibus satis recte post paulo longiorem digressiorum de grammaticorum 
equitum doctissimo rediri ad Lucilium significatur, adeo ut non repugnem, siquis haec 
quoque scriptori priorum versuum tribuere malit, quibus ille ad suum propositum re- 
gressus sit. Qui poeta ab interpolatore expilatus quo nomine fuerit, ignorabo equidem, 
donec probabili aliquo indicio cognoro; quod adhuc nullum esse arbitror sanis quideui 
hominibus. Kirchneri, quem haec Furio Bibaculo tribuere apud Linkerum legi , me 
nihil habere praeter primam partem novae editionis moneo; cuius rei me paenitebit, 
simulac me discere aliquid potuisse ex reliquis partibus edoctus fuero. Nec me a sen- 
tentia modo proposita demovet, quod Orellius Frontonis aetati hos versus tribuit. Qui 
quidem nullum argumentum eius rei, de quo dicere opus sit, proposuit; sed in ver- 
borum usu cum omnia Horatianae aetati conveniant, inest tamcn unum aliquod , quo 
uti poterat Orellius, at hoc ipsum, ut arbitror, non a poeta, sed a libraiiis profectum. 
Nam V. 6 in pluribus atque antiquioribus codicibus legitur crorwfi/s, in rernjuis, 
quod posuimus, exhortatus. Atque illud quidem ferri non posse recte demonstravit 
Horkelius Analecton Horatianorum p. 115 ; hoc , si aut ipsum verum est aut reliqua 
recte habent, passive dictum accipiendum est. Qui usus antiquiori sermoni conveniens 
potuit sane ab homine Frontonianae aetatis referri, ab Horatiana plane abhorret. Xam 
ut eos omittamus, qui horto posuerunt, Plautum Asin. HI. I, 9 animus hortat et 
Claudium Quadrigarium ap. Non. p. 472 M. hos cohortarcnt, haec sunt certa illius 
usus exempla: Cato ap. Gell. XV. 13, 5 exercitum cohortatum cduxit; Cassius, 
quem hoc ipsum non Cassium Severum, sed Heminam esse evincit, ap. Prisc. VHI. 15 
adulati erant ah amicis et adhortati; V^arro ap. eund. VIII. 20 ab amicis hortare- 
tur ; Apuleius Metam. IX p. 662 Oud. canes in eorum exitium inhortatos. Verum 
non solum in hoc verljo hic haereo. Nam quod dixit poeta hoc lenius ille^ certe si- 
gnificare noluit, quae non nullorum sententia fuit, lenius Lucilium emendasse Catonem. 
Si enim lenius emendasset, pauca vitia inesse significasset , quod contrarium est verbis 
quam sis mendosus ; et quod caput est, id requiri apparet , ut comparentur inter se, 
quae defendendi Lucilii causa egerint Cato et ille grammaticorum cquitum doctissimus; 
quorum si uterque emendabat Lucilii versus raale factos, non tantum teste Catoue, sed 






1.^ 



- 6 -. 

utroque pervictunis erat poeta, quam mendosus esset Lucilius , et is certe magis lau- 
flandus erat, qui acriter emendabat: hic enim subtilius iudicium ex sententia poetae 
ostendisset, cum plura vitia in Lucilio deprehenderet. Itaque hoc ante lenius est accu- 
satirus pendens ex verbo facit cogitatione supplendo , et haec fuit poetae sententia, 
lenius agere Catonem, qui emendaret Lucilium, quam iUum alterum, qui alia ratione 
Lucilio subyenire studeret. Atqui quo modo hic subvenerit, nihil relatum legimus; fd 
legimus, quid passus sit. Rectam igitur viam ingressum puto Reisigium sive ante eum 
Wissium, qui puerum scribendum coniecit et Orbilium hic describi iudicavit. Atque 
is falsa opinione ductus, Horatii hos versus esse, data opera puerum posuit, ut is si» 
militer hic de se praedicaret atque epist. IL 1, 70 notis versibus: 

memini quae plagosum mihi parvo 
OrhiUum dictare. 

•Sed quicumque haec scripsit, singularis numerus puerum ferri nequit. \am si horum 
versuum scriptor ipse esset ille, quem Orbilius antiquis poetis opem ferre voluisset, 
non diceret contra fastidia nostra, ut se ipsum includeret. Equidem ita hunc poe- 
tam scripsisse arbitror: 

Hoc lenius ille^ 

quo melior vir et est longe subtilior illo^ 

qui multum pueros loris et funibus udis 

exhortatus , ut esset, opem qui ferre poetis 

antiquis posset contra fasiidia nostra, 

grammaticorum equitum doctissimus, 

In quibus qui non nominativum, sed ablativum sive adverbium esse puto ; id quod post 
puerum fieri non poterat. Quod si non apertissime dictum videatur, condonabitur huic 
poetae, quem hac ipsa re, quod alia quoque in eo vituperanda sunt, Horatium non 
esse intellegimus. Hoc igitur dicit: Cato Lucilii rersus male factos emendat, hic alter 
unum habebat, quo antiquis poetis subvenire posset, lora et funes. \eque dubito ne 
ego quideiB, quin haec de Orbilio dicta sint, quem clarum saevitia fuisse Suetonii verba 
ostendunt gr. 9 : Fuit autem naturae acerbae non modo in antisophistas^ quos omni 



V 



V-V 



^^tm-^'^^'-^^ 



— 7 — 

sermone laceravit, sed etiam in discipulos^ ut Horatius significat plagosum 
eum appellans, et Domitius Marsus scribens 

Siquos Orbilius ferula scuticaque cecidit, 
Pro quibus quod hic poeta lora et funes udos posuit, plane sui similis fuit, quippe 
quem in Lucilio quoque modum egressum iudicaverimus. Orbilius autem cum con- 
sule Cicerone quinquagenarius fuerit et prope ad centesimum annum vixerit, vitam 
produxit usque ad annum fere 1 3 ante Ch. n. ; idemque cum equo meruisset , recte 
eques appellatur. Ne magnam famam quidem, qua eum docuisse Suetonius refert, 
omisit hic poeta, sed hanc famam irridens adiecit illa grammaticorum equitum doc- 
tissimus; quae verba per appositionem ad posset referuntur. 
V. 35 sqq. 

Scilicet oblitos patriae patrisque Latini^ 

cum Pedius causas exsudet Poplicola atque 

Corvinus , patriis intermiscerc petita 

verba foris malis Canusini more bilinguis? 
fere omnes scholia secuti duos homines ab Horatio commemorari statuunt, Pedium 
Poplicolam et Messallam Corvinum. Plerique autem id quoque accipiunt, quod Acro 
hos fratres fuisse refert, ita ut Poplicolam a Q. Pedio, eonsule anni ante Ch. n. 43 
eodemque anno defuncto, adoptatum esse statuant. Huic autem Q. Pedio filium fuisse 
scimus, qui frater Messallae non esset, ita ut, qui scholia sequuntur, eo compellan- 
tur, ut praeter hunc filium fratrem Messallae a Q. Pedio ascitum existiment. Sic 
enim Plinius refcrt hist. nat. XXXV. 4, 21: Cum Q. Pedius^ nepos Q. Pedii con- 
sularis triumphalisque et a Caesare dictatore coheredis Augasto dati, natura 
mutus esset, eum Messalla orator^ ex cuius familia pueri avia fuerat , piciurum 
docendum censuit. Si enim pater huius muti pueri frater Messallae fuisset, cur 
Plinius remotiorem cognationem commemoraret omissa proxima? At unum fratrem 
Messallae fuisse Horatius demonstrat v. 93 huius satirae, qui hac compellatione Mes- 
salla tuo cum fratro uti non poterat, si plures fratres habuisset Messalla : unde enim, 
quem fratrem diceret, intellegeretur ? Hunc autem unicum Messallae fratrera non 
Pedium quendam Poplicolam, sed L. Gellium Poplicolam fuisse constat, de quo sta- 



4 



y» 



— 8 — 

tiiii dicam. Nullis igitur artificiis efBci potest, quin fal^io scholia de hac re retule- 
rint. Sed Heindorfius, ut tamen duos illos homines a scholiis commemoratos teneret, 
filium Q. Pedii consulis anni 43 a matre, quam Plinius ex Messallae familia fuisse 
ait, Poplicolae cognomen assumpsisse statuit. Quo invento fruatur, qui volet: ego 
hoc sequor, quod Pediuni Poplicolam praeter Horatii scholia nemo novit, tres vero 
homines hoc tempore vixiase constat, Messallam Corvinum, Q. Pedium, filium con- 
sulis anni 43, patrem muti filii, de quo Phnius refert, L. Gellium Poplicolam, 
fratrem Messallae; et cum horum nomina apud Horatium reperiam, hos tres ab eo 
commemoratos iudico. Et L. Gellium Popiicolam , de quo nihil inaudivisse interpre- 
tes Horatii videntur, initio easdem partes atque fratrem Corvinum secutum, primum 
Bruto, deinde Cas!»io insidiatum esse, et cum ab his Pollae matri et fratri conces- 
sus esset, ad Octavianum transfugisse , anno autem ante, quam haec satira ederetur, 
30 ante Ch. n. consulem fuisse referunt ep. Liv. 122, Cassius Dio XLVII. 24. XLIX. 
1 fastique consulares. At nequid hoc loco non temptaretur, fuerunt, qui Po- 
2)licola Corvinus coniungendum putarent, et Orellius eliam Messallae Pophcolae no- 
men fuisse asseverat, ei repetit hoc quoque mira reverenlia Kruegerus, cui opto, ut 
meliorem huius rei auctoritatem reperiat. \on deerunt autem , ut spero , qui in po- 
sterum ita mecum hunc versum distinguant: 

cum Pedius causas exsudet, PopUcola aique 

Corvinus, 
De atque particula monui commentationis I p. 12. 

lam pluribus locis demonstravimus , quam caute utendum esset Horatii scholiis, 
quamquam in iisdem quaedam bonae frugis latere perperam ab interpretibus ne- 
glecta aliis exemplis probavimus. Minima autem fide digni sunt ii, qui de personis 
Horatianis scripserunt (quibus verbis a scholiastis prodiicuntur) ; quos certum est 
longe plurima finxisse et ineptissimis mendaciis commentarios Horatianos implesse. 
Maxime insignia eius rei exempla sunt Petillius CapitoUnus, de quo ne Ritterus 
quidem scholiis credidit (Kniegerns autem veterem fabulam in usum scilicet schola- 
rum repetiit) et Fannius j ab Horat. sat. I. 4, 21. 94. 10, 34 commemorati, de 
quibus monuit Otto lahnius nov. mus. Rhen. \L 589. De Fannio autein legeH- 




4 



^^^^'^^* 



— 9 — 

dae sunt quattuor diversae fabulae ab Acrone relatae, non pauca illa, quae in excerpta 
Crucquiana recepta sunt, ut et quo modo iliud hominum genus in fingendo versa- 
tum sit, cognoscatur, et qua auctoritate tam male de praefectis publicarum biblio- 
thecarum, quae primae Romae constitutae sunt, existimetur, ut ineptum convivam 
Tigellii Hermogenis, ut appellatur ab Horatio 10, 87, recepisse videantur. Atque 
si recte, ut equidem arbitror , nuila primi libri satira post annum 35 ante Ch. n. 
edita iudicatur, una tum erat Romae publica bibliotheca ab Asinio Pollione anno 39 
in Atrio Libertatis constituta, in quam cum ille ex vivis unius M. Varronis imaginem 
reciperet, ut Plinius refert hist. nat. VJf. 30, 115, putabimusne vivo PoUione eun- 
dem honorem concessum esse Fannio? sive hanc satiram aliquot annis post editam 
concedere licet, num id factum credemus in bibliotheca Octavia, quam anno 33 pu- 
blicatam esse Dio XLIX. 43, praefectum accepisse C. Melissum Suet. gr. 21 tra- 
dunt? At tres ex illis nugatoribus de auctoritate et imagiiie senatus consulto Fan- 
nio data narrant. Apparet igitur eos de bibliotheca Palatina cogitasse, quain anno 
28 demum institutam esse ex Dione constat Llll. 1, in qua in clipeis imagines auc- 
torum positas eumque honorem Germanico mortuo a senatu decretum esse Tacitus 
ab exc. d. Aug. II. 36 et 83 demonstrat. Sed id tamen recte in scholiis legitur: 
Fannius^ cui ultro delatae sunt capsae, ut suos Ubros mitteret, Nam verba 

heatus Fannius ultro 
delatis capsis et imagine 

neque ita interpretari licet, ut Fannio capsae et imago oblatae sint, quibus domi suae 
uteretur, qui honos non magnus fuisset neque certe homines legendorum Fannii libro- 
rum cupidos ostenderet, quod flagitant proxima: 

vum mea nemo 
scripta legat; 

neque ita, ut ipse Fannius capsas et imaginem in aliorum bibliothecas detulerit, ne- 
que ut amici hoc fecerint: nam ne haec quidem proximis verbis conveniunt, postrema 
interpretatio ne ultro quidem vocabulo. Itaque privati homines capsas et imaginem 
se faciendas curaturos Fannio polliciti erant (hoc enim est deferre, antragen), si 



.— / 



— 10 — 

iii siios libros concederet, quos iilis capsl» inclusos una cum imagine in suij» biblio- 
ihecis reponerent. Sed , ut fit, ut ii, qui mendacia fingunt, ingenii inopia saepius ad 
easdem res relabantur, ita hos quoque homines, qui de personis Horatianis scripse- 
runt, in tertia satira bis i\L Antonio triumviro et urbe Alevandria ad exornandas fa- 
bulas suas usos reperimus. Nam et Sisffphum v. 47 commemoratum alii nepotem, 
si dis placet, Antonii vel nescio qua cognatione cum eo coniunctum (valde enim 
corrupta sunt Acronis verba), alii pumilionem eiusdem fui^se tia<liderunt, de quo le- 
pidam narratiunculam rei Alexandriae gestae adiciunt excerpta Crucquiana; et Euan- 
di^m, de quo v. 91 legimus, plasten et caelatorem ab Antonio Athenis Alexandriam, 
ab Augusto capta Alexandria Romam abductum. Et de Sisyplio omnes crediderunt, 
de Euandro complures recte negaverunt, quamquam argumentis non satis idoneis usi. 
Sed cuni Horatius v. 47 his verbis utatur: 

ul abortivus fuit olim 
Sisi/phus, 

apparet eum non dicere de homine paucis annis ante mortuo, ut vel is statuere cogi- 
tur, qui hanc satiram solus ad annum 34 detrudit, Franciscus Ritterus, nedum illa 
somnia conveniant tempori rectius constituto, anno 39 vel 38. Commemoravit poeta 
homincm dudum mortuum, sed fama celeberrimum , de quo legerat, ni fallor, apud 
aliquem admirandorum scriptorem. Idem cum v. 91 sic scriberet : 

mensave cutillum 
Euandri manihus tritum deiecit, 

oihU potuit aliud significare nisi vas ab Arcade illo Euandro, antiquissimo Romae 
incola, usu detritum. \am sanus quisque homo, quae legit, simplicissima et maxime 
obvia sententia accipit; cui generi cum scribat bonus poeta, necessario, siquid aliter, 
atque vulgo fit, intellegi vult, huius rei indicium aliquod ponendum putabit. At 
celeberrimus et vel pueris Romanis notus Euander erat Arcas ille; pervagatus verbi, 
quod est terere, usus, quem supra posuimus. Itaque cum plastes Euander et ca- 
tillum torno tritum nulla re indicetur, iniuriam poetae faciemus, si haec pro illis 
substituerimus. Sed vel iu nostris scholiis quibusdam locis una cum mendaciis eo- 



V4^^ 



u. 




' 



— 11 — 

rum, qui de personis Horatianis scripserunt, saniora servata sunt. Velut ad eiusdem 

tertiae satirae v. 85 sqq. 

♦ 

acerhus 
odisti et fugis ut Rusonem dehitor aeris, 

qui nisi, cum tristes misero venere calendae^ 
mercedem aut nummos undeunde extricat^ amaras 
porrecto iugulo historias captivus ut audit, 
conficta haec sunt, quae Porphyrionis verbis referam: Octavius Ruso (u.i sunt nu- 
gatores Cn. Octavio Rusone quaestore a Sall. lug. 104 commemorato) acerhus faene- 
rator fuisse traditur , idem scriptor historiarum, ad quas audiendas significat 
solitum fuisse cogere dehitores suos. At Acro hanc aliorum sententiam dicit; alii, 
ut idem refert, historias interpretati erant convivia. Qua sana ratione spreta recen- 
tiores interpretes omnes illas nugas secuti sunt. Itaque iidem, cum apud nostratem 
de faeneratore quodam legerint: seine schuldner hekommcn prcdigten zu hiiren, 
eum faeneratorem contiones sacras aut habuisse aut scripsisse existimabunt. Hic quo- 
que illud tenendum erat, quod antea monui: tam mira res est faenerator pecuniae 
idemque historiarum scriptor gloriae cupidus, ut Horatius, si veras historias hic in- 
tellegi voluissct, hoc non potuerit non aperto aliquo indicio significare. Puto appa- 
rere, quam foeda superstitione laborent, qui audacia mendaciorum ad credendum com- 
pellantur, et quo illi homines, qui de personis Horatianis scripserunt, nulla in con-- 
fingendo religione neque modo usi plura atque accuratiora se comperisse simulant, 
eo maiorem iis fidem habeant. Videbantur autem haec praemittenda , quo certius 
eorundem hominum grave mendacium convinceremu. , quo cupide accepto insignis in- 
iuria facta est egregio cuidam poetae Romano non solum ab Horatii interpretibus 
omnibus, sed etiam a scriptoribus historiae litterarum Romanarum praeter unum Godofre- 
dum Bernhardyum. Qui quoniam brevissime, ut poterat, de hac re admonuit 
hi^toriae litterarum Romanarum iterum editae p. 462, operae pretium putavimus ean- 
dem quaestionem uberius pertractare, ut error a viro doctissimo notatus funditu. tolle- 
retur. 

\am Horatii rersus sat. I. 10, 44: 

«2 



— l!i — 

Turgidus Alpinus lugulat dum Memnona dumque 

defingit Rheni luteum caput^ 
Acron interpretatur de Bibaculo , ut recte Bentleius etiam in excerptis Crucquianis 
restituit, cum Crucquius rivalem posuisset; Porphyrio ad Cornelium quendam Aipi- 

num refert. Sed sat. II. 5, 40 : 

seu pingui tcntus omaso 

Furius hibernas cana nivc conspuet Alpes, 
uterque Furium Bibaculum irrideri consentit, cuius hic versus fuerit in pragmatia 

belli Gallici: 

luppiter hihemas cana nive conspuit Alpes. 
\eque id dubitandum videtur, quin idem poeta utroque loco irrideatur, cum et tu- 
midus atque inflatus homo utrobique comniemoretur (ita enim et turgidum et pingui ten- 
tum omaso interpretor, non ventre tumente, quia proxima de carminibus hominis agunt), 
et Rhenus atque Alpes idem argumentum demonstreiit. Id quoque recte interpretes 
ex utroque loco desumpsisse arbitror, hunc poetam scripsisse Aethiopida et libros de 
bello Galiico: nam pragmatium ne ineptissimus quidem Latinus poeta dixerit. Sed 
de Furio Bibaculo pernego. Primuin enim praeter scholia Horatiana nemo hunc epica 
carmina composuisse auctor est. \am perverse Weichertus in poetarum Latinorum re- 
liquiis p. 353 eos versus, quos ex Furio Antiate profert Geilius XVIII. 11, huic VA- 
baeulo tribuit. Quos versus uovorum verborum inchoativorum deliciis insignes quod a 
gravitate illius temporis, quo Furius xAntias vixerit, abhorrere putat, plane contra est. 
Xam C. Marii et L. Suiiae aequales non pauci, cum nequaquam omnia antiquitatis 
et ruris vestigia detersissent, tamen ita in quibusdam rebus elegantiam , leporem, ar- 
gutias, festivitatem afFectabant, ut gravitatem et vim et robur neglegerent. Quae res 
in praecipuis auctoribus C. Titio et Caesare Vopisco a Cicerone notata ad quem lu- 
sum atque ineptius processerit, ea ostendunt, quae ex Laevii et Cn. Mattii car- 
minibus supersunt, quae alii tempori nisi huic tribuere non licet : neque enim profecto 
ille Cn. Mattius idem est atque C. Matius, Caesaris et Augusti familiaris. Sed non so- 
lum nemo praeter scholia Horatiana Furium Bibaculum epica carmina composuisse tra- 
didit, verum etiam omne certe longum et historicum epos, quales libros de bello Gailico 




< 



W*Wlfiy 



— 13 — 

poetae ab Horatio riotati fuisse necesse est, quos Caesaris res gestas comprehendisse 
nemo negaverit, plane a genere poeseos abherret , quod Bibaculus secutus est. Fuit 
enim ille ex eorum poetarum numero, qui Alexandrinos poti^simum secuti simul et in 
oratione et in versibus componendis ab antiquiorum poetarum Romanorum consuetu- 
dine discedebant, retenta ilia ab utroque Varrone, Lucretio ipsoque Cicerone, qui hos 
novos vel vfartoou? Romanorum poetas et vituperat et irridet Tusc. III. 19, 45. or. 
48, 161. ad Att. VII. 2, I. Apparet id praeter hendecasyllabos Catullianis simillimos 
ex coniunctione eius cum Valerio Catone, quem Suetonius refert peridoneum praecep- 
torem visum esse maxime ad poeticen tendentibus, quem Cinna nostrum appellat, cu- 
ius qui ex duobus carminibus supersunt versus hexametri 183 plane habent novorum 
poetarum colorem, ita ut dubium non sit, quin hic huius generis praeeeptor fuerit; a 
qua re non dissentire putubimus, quod idem Lucilium emendaverit neque pessime de 
eo iudicarit. Sed cum Bibaculus apud Suetonium summam prope Catonis senectam 
commemoret, comparantibus, quae de huius aetate supra monuimus, Hieronymum falso 
illum anno 99 natum referre apparebit, maiore etiam errore, quam quo Catulli tem- 
pora decem annis reiecit: nam Bibaculi annus natalis minimum viginti annis promo- 
vendus est. Hi igitur novi poetae omnes minora carmina composuerunt, maxime amato- 
ria, iambos, epigrammata (et quia toti fere in hoc minuto et leviore genere eranf, 
Horatius sat. I. 10, 27 despicit homines nil pructer Calvnm et doctos cuntare Cu- 
tullum); in epico genere et ipsa minora et fabulas magna doctrina exornatas, non hi- 
storiam tractantia, ut Catullus epithalamium Pelei et Thetidis, Calvus lo, Cinna Zm^ r- 
nam. Non est igitur probabile ab hac consuetudine recessis^e Furium Bibaculum. At 
tam insignis is fuit in uno genere poeta, ut, si mala carmina epica composuisset , vel 
miraculi causa hoc tacituri non fuerint, qui eum laudant, ita ut utraque re, et sden- 
tio omnium praeter scholia Horatiana et ipsius in iis carminibus, de quibus con^tat, 
praestantia, aut nuUam epos eum composuisse, id quod verisimillimum est, aut, siquid 
ex hoc genere composuerit, certe non ea composuisse, quae Horatius reprehendat, evm- 
catur. Nihil autem constat nisi iambos et epigrammata ab eo scripta: nam ne ama- 
toria quidem carmina composuisse, quae omnes eiusdem sectae cum illis coniunxerunt, 



— 14 — 

Ovidius o^tendit trist. II. 421 sqq., nbi enumeratis omnibus, qui ante ipsum amores 
cecineriut, Bibaculum non commemorat, nisi forte est inter eos, 

. . quorum llhrls modo dissimulata Perillae 

nomine, nunc legitur dicta^ Metelle^ tuo, 
Venim in iaml)ica, lioc est omni maledica poesi fuit praestantissimus. Atque liic non 
nihil div-^eniio a Bernhardvo, cui obfuit, ut puto , quod, cum primum historiam litte- 
rarum Romanarum ederet, et ipse secutus erat scholia Horatiana, quo minus ne nunc 
quidem snum locum huic poetae tribueret. Ita enim iudicat Quinlilianus X. 1, 96: 
lamfjus non sanc a Romanis celebratus cst ut proprium opus ; quihusdam intcrpo- 
situs: cuius accrhilas in Catullo, Bihaculo: in Horatio , quamquam illi epodos in- 
iervcnit, non reperiatur, De postremis verbis non disputo, quae in codicibus corrupta 
ita recte ab aliis eniendari statuo: hoc apparet , in iambica poesi omnium poetarum 
ante Horatium Quintiliano praestantiv^imos viso» esse Catullum et Bibaculum. Quod 
quaie sit, reotius aestimabit, qui ne Calvum quidem cum eo comparari reputaverit, cu- 
ius erant noliilissimi iambi, pleni ing^entis animi, ui Seneca ait contr. VII. 19, 7. At- 
que similiter cum Catullo coniungitur apud Tac. ab exc. d. Aug. IV. 34: carmina 
Bihaculi et Catulli referta contumeliis Caesarum hguntur ; quae simul ostendunt 
recte nos de aetate Bibaculi statuisse: neque enim homo fere sexagenarius in Octavia- 
num, qui primum anno 44 ad rem publicam accessisset, multa composuerit. \eque 
aliter Diomedes p. 482 P. : cuius carminis (iamlium dicitj praecipui scriptores apud 
Graecos Archilochus et Hipponax, apud llomanos Lucilius et Calullus cl Hora- 
iius et Bihacutus. Qui consensus satis o^tendit omnium criticorum hoc fuisse iudicium, 
ut ante Horatium Catullus et Bibaculus omnium praestantissimi iambicae poe.^eos auc- 
tores existimarentur. \eque hanc ei gloriam, non magis quam Valerio Catoni suam. 
detraxerit Messalla Corvinus, quem Suet. gr. 4 in quadam epistula scripsisse refert non 
esse sihi rem cum Furio Bihaculo, nec cum Ticida quodam aut litteralorc Catone; 
dixit auteni paulo contemptius ipse nobilissimus in homines genere ignobiles neque a 
re familiari beatissimos. Sed immerito Bernhardvus bileni tantum Bibaculi iaudandam 
putavit. Cuius quod acerbitatem commemoravit Quintilianuj, fecit hoc, quod suramani 
hanc iamborum icriptori* laudem putaret, dod quod lelam hnius poeta*. Aa •ola acer- 





— 15 — 

bitate censetur Catullus? Quo non inferiorem fuisse Bibaculum in quibu^dam carmini. 
bus elegantia, iucunditate, gratia versus ostendunt de Valerio Catone a Suetonio relati 
gr. II: tantum a Bernhardyo dissentio, aculeis magis quam gratia conspicuos dicente. 
Quorum versuum prioribus nihil mea sententia potest esse dulcius: alteri de Catonis 
difficultate rei familiaris tanta cum festivitate et tam insigni hominis laude iocantur sine 
ulla malitia, ut gratis^imi e.sse debuerint nobili grammatico , cui familiaris paupertas 
neque summuni malum videretur neque pudori esset. Satis mihi demonstrasse videor 
tam insignem hunc fuisse poetam, ut eum non irrideri ab Horatio certum sit. At quiu 
fuit ille ab Horatio notatus ? Furius Alpinus nescio quis , certe iis ipsis nominibus, 
quae apud Horatium legimus, Fabiis, Crispinis, Fanniis, Cassiis Etruscis aequiperandus. 
Eius versum fuisse 

luppiter hihernas cana nive conspuit Jlpes, 
etiam non lecto eius libro Horatius ipse docebat; et puto Quintilianum, qui eundem 
una cum capitis nivihus ex Horatii carm. IV. 13, 12 affert, memoria deceptum ipsius 
Horatii hunc versum existimasse. Remotum est igitur ultimum exemplum hominis licto 
nomine ab Horatio perstricti, postquam de MaUhino (I. 2, 25) dixit \icoIaus \Iad- 
vigius opusculorum priorum p. ()3, quem omnes secuti sunt praeter Kruegerum, qui 
hoc quoque in usum scholarum retulit. Atque Madvigius hoc rectissime monuit, totum 
illud fictorum nominum genus plane a satira Romana abhorrere: reliqua eius argu- 
menta non adeo firma sunt; ut auctoritate magis imposuisse Horatii interpretibus vi- 
deatur, qua eos facilius moveri quam argumentis non hoc solum exemplum c&i. Quo 
mihi exoptatius est de Furio Alpino eandem ante me sententiam tulisse Godofrednm 
Bernhardyum. 

Verbis de turgido Alpino modo tractatis haec subicit Horatius sat. 1. 10, 45: 

haec ego ludo^ 
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa, 
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 
Duplicem horum verborum apud interpretes explicationem legimus, quam utramque 
etiam in scholiorum confusa relatione dinoscere licet. Aut enim omnia interpretantur 
de poematis scenicis, quae primum a Tarpa probata deinde in scenam venerint, aut 



— 16 — 

priora de quocumque genere recitamlorum carminum, altera de fabulis in scena agen- 
dis, nisi quod Wuestemannus omnia de recitandis aut in aede aut in theatro carmini- 
bus accepit, quem fugit, ne alia proferam, vocabuium sjjectanda, neque Ovidium 
uUu II. 519: 

Et mea sunt populo saltuta poemaia saepe^ 
saepe oculos etiam detinuere tuos, 
quem locum protulit, ut omnis generis carmina in theatro cum gestu et motu verba 
exprimente recitata probaret, pantomimos commemorare perspexit. Et priores sequun- 
tur ea, quae excerpta Crucquiana servarunt, nulla carniina in scenam esse delata , nisi 
quae recitata a poetis a Tarpa aut alio ex quinque iudicibus essent probata. Neque 
haec per se improbabiiia dixerim, cum eiusdem Sp. Maecii Tarpae iudicio antea sub- 
iectas esse fabuias, quae Pompeii ludis anno 55 agereutur, Cicero auctor sit ad fam. 
VII. I. I. Sed aliis rebus hic fraudis convinc untur. Nani si de solis fabulis scenicis di- 
ceret Horatius, qui illam Tarpae probationem ab agendis fabulis separare poterat, cum 
hoc unum fabularum srriptoris interesset, ut agerentur fabulae? An iam iu eo aliqua 
gloria erat, quod liihuiae Tarpae iudicio subicerentur? Minime vero: qui enim his 
iudicibus ullam fabulam non lectam reicere licebat ? Aut quo modo Horatius utramque 
rem ita commemorare poterat, quasi fieri potuisset, ut is, qui sua carmina illis iudi- 
cibus examinanda proposuisset, ea non agi in scena voluisset , cum illa re, ut hoc fie- 
ret, expeteretur? At alia sententia enuntiatorum duplici particula neque coniunctorum 
esse non potest. Apparet Horatio, &i haec omnia de fabulis scenicis posuis?et ita di- 
cendum fuisse: quae non^ cum certaverint iudice Tarpa^ redeant iterum atque ite- 
rum spectanda theatris, aut quae non certent iudice Tarpa^ ut redeant et q. s. 
Deinde qui fiebat, ut hi quinque vel sex viri fabulis probandis iudicarent in aede? 
Putes ad hanc rem modicum cubiculum suffecisse, quod iudices et poetam reciperet, 
vel si frequentia admitteretur et publico loco auctoritatis causa opus videretur, certe 
non locum sanctissimum personubse turpissimis comoediarum et mimorum actibus. Scho- 
liastae aut urbis Romae aut huius satirae temporum, ut solent, immemores hoc fac- 
tum dicunt, Acro in Museo aut Athenaeo, excerpta Crucquiana in aede Apollinis seu 
Musarum, hoc est Apollinis Palatini, unde detruncata in Acronis et Porphyrioni» re- 





- 17 — 

liquias venit aedes Musarum. Et eius modi recitationes , fieri potest, ut habitae sint 
in bibliothecis aedi Apollinis Palatini et Athenaeo adiectis; sed cum Horatius haec 
scriberet, illae non erant : in aede factas esse incredibile est. Atque haec etiam illis 
obstant, qui v. 46 de recitationibus omnis generis intellexerunt, auditoribus corrogatis a 
privato homine habitis. Numquam enim eae in aede habitae sunt, id quod religionem 
loci reputantibus ipsa re patere debebat: ut operam luserit Franciscus Ritterus de- 
truncata scholiastarum verba de vetere aede Herculis Musarum a Fulvio Nobiliore de- 
dicata interpretatus. Nam quod Kruegerus abusus est versibus epist. II. 2, 94 sqq., 
iam dudum recte ii explicati sunt de bibliotheca Palatina, quam illi poeUe, quos Ho- 
ratius inducit, vatibus Romanis eo nomine dignis vacuam iudicent. Unum carminum 
genus sonare in aede Romana poterat, nimirum quod in cultu deorum diebus festis 
celebrandis caneretur, quale ipse poeta postea composuit carmen saeculare. Talia igitur 
carmina hic significavit poeta. Atque ita aptissime coniunxit ea poeseos genera, quae 
cantu et actione ad frequentis populi aures atque oculos perlata magnam poetae in 
vulgus commendationem afferrent, lyrica carmina elatissima et fabulas scenicas. Sed 
quia ad illa perite audienda non vulgari iudicio et musicae atque poetices subtiliore 
cognitione opus erat et periti maxime illos cantus frequentabant , dixit haec certantia 
iudice Tarpa, hoc est poetam his carminibus contendere , ut severorum et peritorum 
criticorum iudicium auferant et ab iis aliis eiusdem generis praeferantur. Sp. Maecius 
Tarpa autem, qui anno 55, cum Pompeii ludis fabulas probaret, non potest videri 
quadraginta annis minor fuisse, cum haec satira scriberetur, sexagenarius, cum ab Ho- 
ratio in arte poetica v. 387 commemoraretur, octogenarius fuit, si usque ad hoc tem- 
pus superfuit: nam id certe vere dixit Bentleius artem poeticam ex ultimis esse Ho- 
ratii carminibus et Maecium ibi figurate pro quovis perito iudice poni, cum, etiamsi 
superfuerit, tamen decrepitus senex iudicis officio fungi nequiverit. Sed qui scholia 
Horatiana cognoscere cupiunt, ii operae pretium facient, si ea quoque perlegerint, quae 
Acro de Tarpa ludi magistro et veteribus ludi magistris in aedibus sacris docentibus 
refert. 

V. 61 sqq. 



I 



— 18 — 

Nil comis tragici mutat Lucilius Atti^ 
non ridet versus Enni gravitate minores^ 
cum de se loquitur non ut maiore reprensis ? 
recte Nicolaus Madvigius Opusculorum prioruin p. 106 ad scholiorum explicationem 
redeundum demonstravit. Sed miror neque ipsum neque post eum alios animadver- 
tisse huic explicationi repugnare indicativum cum particuiae adiunctum , quae ipsa 
causa videtur superioribus fuisse a scholiis discedendi. Nam huic particulae, cum signi- 
ficetur aliquid, quod superioribus comparetur et diversa quadam sui natura illa le- 
niat et quasi compenset (vituperat enim Lucilius Attium et Ennium, at se illis non 
praefert), necessario adiungendus erat coniunctivus : cum adiuncto indicativo hic nihil 
significare potcst nisi quoties, quod ineptum esl. Recipiendum est igitur, quod in co- 
dice Bersmanni legi Kirchnerus refert: dum. 

Breviter sententiam dicam de loco vexati::simo huius satirae, qui legitur inde 
a V. 72; 

fuerit Lucilius, inquam^ 
comis et urbanus, fuerit limatior idem 
quam rudis et Graecis intacti carminis auctor 
quamque poetarum seniorum turha. 
Acquiescunt nunc plerique in Heindorfii explicatione , uberius exposita illa a Carolo 
Friderico Hermanno, ut Horatium hoc significare iudicent : fuerit Lucilius limatior, 
quam exspectari poterat, cum esset auctor carminis rudis et Graecis intacti. Et sane, 
si rudi et Graecis intacto carmine satira Romana significatur, hoc verissime vidit 
Heindorfius, huius auctorem hic non alium dici posse quam Lucilium. Nam quid- 
quid contra dicunt Bernhardyus historiae litterarum Romanarura p. 497 et Vahlenus 
Ennii sui p. LXXXHI, Horatius, qui v. 56 Lucilium satirae inventorem dixisset, 
nullum poterat alium eiusdem auctorem existimare. Neque enim Bernhardj^o con- 
cedere possumus Ennium auctorem satirae dici posse, quia primus poemata vario ar- 
gumento variisque numeris hoc nomine appellata composuerit, Lucilium eiusdem in- 
ventorem, quia propriam huic generi legem et normam imposuerit. \umquam enim 
Latine is auctor appellatur, qui alia re agenda, ita ut ipse nolit, in causa est, ut 




— 19 — 

alteri aliquid in mentem veniat. Auctor potius inventorem comprehendit ; vel siquod 
discrimen statuere licet, inventor auctore prior est, ut, quod ille excogitaverit , hic 
primus agat eaque re alios, ut se imitentur, permoveat. Sed neque Horatius ne- 
qne ullus alius paulo antiquior homo Romanus Ennium ulla ex parte satirae Roma- 
nae auctorem putavit. Neque enim solum Horatius nusquam Ennii in hac re no- 
men ponit, sed huius libri 4, 6, ubi exponit, quos secutus sit Lucilius, antiquae co- 
moediae Atticae poetas commemorat: hinc, inquit, 

omnis pendet Lucilius^ hosce secutus 
mutatis tantum pedihus numerisque, 
Satisne perspicue significare videtur nihil Lucilium debere Ennio? Nimirum Hora- 
tius et omnes post Lucilium Romani id, quod saturam appellare consuerant, plane 
diversum putabant ab Enniana satura, tam profecto quam ab antiqub illis scenicis 
saturis, de quibus Livius dicit VH. 2. Itaque cum saturae nomine uterentur, unam 
Lucilianam intellegebant , id est eam , quae ad mores hominum eiusdem aetatis refer- 
retur, et quidquid ageret, sive itinera describeret, sive grammaticae rationem emen- 
daret, ad hos respiceret. Sic Quintilianus X. 1, 93 primum dicit de satira^ quia 
hoc solo nomine posito satis apparebat, quam diceret; postea, ubi de Enniana et 
Varroniana acturus est, subicit alterum illud etiam prius satirae genus, Simili- 
ter vel Diomedes p. 482 P. discernit satiram ^ quae nunc dicitur et quae oUm 
vocahatur, Horatius igitur, ubicumque satiram nominavit, Lucilianam dixit, de 
Enniana ne cogitavit quidem : is enim erat tum eius vocabuli usus , ut Enniana nisi 
aperto indicio adiecto intellegi omnino nequiret. Et nuni, qui Ennium hic inferunt, 
huius satiram putant intactum Graecis carmen fiiisse? num Graecorum neminem poe- 
inata vario argumento et variis numeris scripsisse affirmabunt? Denique si auctor 
ille rudis canmnis est Ennius, necessario poetae seniores proximo versu comme- 
morati Ennio seniores accipiendi sunt. Flagitat hoc orationis fornia , quae coinpa- 
rativum ad proxima referri iubet; flagitat sententia: nam si intellegerentur Lucilio 
seniores, ipse Ennius in horum numero esset. At quot tandem ante Ennium Romani 
poetae fuerunt, ut turham eorum coramemorare liceat? Equidem neminem novi 
praeter Livium, Naevium, Plautum. Sed ut recte egerunt Heindorfius ct Hermannus, 

C 2 



— 20 — 

quod Ennium exclndnnt, ita concedendum non est verba Horatii ita, at voluerunl, 
inteUegi po«e. Nam primum grammatica ratio hoc non patitur, quae duplici tan- 
tnm modo verba accipi sinit, ut aut auctor ille sit alius atque Lucilius, aut si est 
Lucilius, hic se ipso limatior dicatur. Hoc vidit Meinekius, sed non vidit hac re 
illam explicationem everti. Neque enim qnisqnam se ipsum superare dici potest, nW 
■ta, ut quibu.dam sni partibus melior esse quam reliquis dicatur; aliter enim deerit 
•lle, quem ipsum dicimus. At hoc plane ab hoc loco alienum est. Sed ne senten- 
tia quidem hornm ipsorum verbornm Lucilium intellegere sinit. Nam si auclor ru. 
dh et Graecis intactl carminis significat eum, qni satiram Romanam invenit et pri- 
mus carmina eins generis composnit, non hnius carmen. sive Lucilius est, sive En- 
nius (nam hunc quoque praeter superiora etiam haec excludunt), rnde et Graeck in- 
tactum dicitur, sed totum genns, non solum omnes satirae, quae adhnc compositae 
sunt, sed etiam siquae postea componentur, quia hae res cum ipso genere atqne na- 
tura satirarum coniunctae sunt. Quod ineptum esse apparet, nisi forte Horatio snae 
satirae rudes videbantur. Sensit hoc Hermannus dixitque rude nihil aliud significare 
qnam novum. At nihil egit profecto: nam rudis semper est arte destitutus. atque ita 
sane homo incorruptus vel alia res cnm laude dici potest; in litteris quodcumque nide 
dicitur, vitnperatur. Neque ego, quamqnam hoc minus premam, satiram puto Horatium 
dicturum fubse intactum Graecis carmen , qui et 4, 6 et huius satirae v. 24 totam 
hoc genus ab antlquis Atticorum comicis deducat. Aliud est enim, quod Quintilianus fecit, 
satiram totam Romanam dicere, hoc est nt carminis genus ab aliis generibus diversura 
aliud intactum Graecis, hoc est negare Graecos ullam eius partem attigisse. Sensit hoc 
quoque Hermannus et ne huic quidem rei satis feliciter saccurrit; se.1, ut dixi, hoc non 
mmU premam, cum aliis argumentis satis demonstraverim neque auctorem hic dici Luci- 
lium neque rude et Graecis intactum carmen satiram Romanam. Atqne altero argu- 
mento simul hoc effedmus, ne rude et Graecis intactum carmen de qnocnmque carmi- 
n.s genere, «„c<or autem non certus aliquis, sed animo informatus accipi possit, qua sen- 
lentia haec Meinekius vertit, cum se Hermanni explicationem falso exprimere putaret, his 
verbis vernaculis: er sei gefeilter als der schopfer einer neuen nnd von griechischem ein- 
floss unabhangigen dichtungsarf, modo posuisset einer rohen and yon griechischem ein- 



W 



— 21 — 

fluss unberiihrten'. Nam ut satira rudis dici non potest, ita nullum genns excogitari poterat, 
in cuius natura hoc positum esset, ut nide et esset et permaneret. Qnid igitur superest? 
Superest vero simplicissima et optima ratio. ut anctor quidem ille nnllns sit certus poeta, 
sed quem fuisse ponat Horatins; carmen autem non genus carminis, sed nnum aliquod 
poema. lam hoc dicit : concedo Lncilinm esse limatiorem quam eum, qui condiderit (ni- 
hil aliud significat auclor) carmen aliqnod rude, et in quo nnlla Graecae artis vesti- 
gia insint: nam hoc est intactum Graecis, ut poStice dixit Horatius pro intacto litte- 
ris Graecb. Idem igitur poterat his quoque verbis efferre: non dico rudem esse Lu- 
cilium et Graeca arte Graecisque litteris destitutum. Eundem deinceps dicit limatiorein 
pottarum seniorum turba, quem comparativum iam, cum auctor ille nulla sit certa 
persona, necessario ad Lucilium referimus. Atque hic satb multum Lucilio tribuit Ho- 
ratius, qui enm Terentio praetalerit. Itaque recte haec vertisset Meinekius, si his ver- 
big usns esset: 'er sei gefeilter als der schSpfer einer rohen und von griechischem 
einflass unberuhrten dichtung'. 



LECTIONES 



I. OR]»I]¥Il9 THEOIjOOORIIIII 

1. PROFESSORUM ORDIXARIORUM. 

ANDR. THEOPH. HOFFMANN, D. privatim 1) Hijloriam Veteris Teftamenti 
(vulgo Ifagogen in Ubros Vet. Te/?. et canonicos et apocryphos nominatam) ad- 
iectis crifeos et hermeneutices V, T. elementis tradet VI dd. hor. XI et 2) in curfu 
interpretationis LL. Veteris Teft. Pfalmos exponet fexies per hebd. hor. VIL Pu- 
hlice autem a) linguam Syriacam docebit fuam grammaticam et cl. Roedigeri chre- 
ftomathiam adhibiturus bis per hebd. et b) linguae Sanfcritanae elementa proponet 
Boppio duce Cgramm. minor. edit. 2.) hora auditoribas commoda binis lectionibus. Se- 
minarii denique theologici exercitationes una cum collegis SS. VV. folito more mo- 
derari perget. 

CAROLUS AUGLSTLS R\SE, D., h. t. Decanus, pubUce dd. fenis h. X Hifto- 
riam noftri temporis eccleftafticam enarrabit, necnon die lovis horis vefp. VIII — X 
Seminarii theologici exercitationes una cum coUegis SS. VV. moderari perget. 

10. C.\R. ED. SCHWARZ, D. privatim quinis per hebd. diebus Ethicen 
chriftianam docebit h. XI — XII; puhlice exercitationes feminarii homiletici die 
Merc. h. XII, catechetici die Sat. h. XI moderari perget ita quidem ut cum illis exer- 
citationes liturgicae coniungantur. 

LEOPOLDUS IMMANU1EL RUCKERT, D. privatim 1) Matthaei evangc- 
Uum illuftrabit, fen. dd. hora VIII; 2) Theologiam hibUcam proponet fen. dd. 



/ 








''«5> 



COLUMJIA UNIVERSITY 





0026056747 



M 



-- — ~>ii^.' 



i--'^.7..<^ 



'■if; 






^* V^'^: 



•**^ 




9f *>" 





..^^j^